De quinque sapientibus

Aliquando, anno MCMXCIV, triginta discipulae discipulique "in via ad Latinum magnum se dabant". Sed via longa et saxosa erat et tantum pauci eam feliciter conficere potuerunt. Nunc, sive maiore sive minore studio multos annos in lingua Latina posito quinque Latini "ferrei" supersunt, ut condiciones ultimas philosophiae Romanorum accipiant. Nam qui linguae Romanorum antiquorum studet, ei litterae artesque quoque aperiuntur.

Quae variae sunt: A cottidianae vitae ratione, fabulis, bellis ad philosophiam Stoicorum. In doctrina moras non faciebamus, hora dublici ipsa copiose disputabamus. In hac re a domina Ditter-Möslein laboriose adiuvabamur. Etiam extra doctrinam in litteris artibusque Romanorum versabamur. Ita fit, ut vespere quodam culinae Romanorum fruendae causa conveniremus.

In summa tempus pulchrum fuit. Per aspera ad astra!

Valete!

Quinque sapientes